- ANCILLARIS Vestis
- ANCILLARIS Vestiscuius Ulpianus D. de iniuriis meminit, cum ait: Si quis Virgines appellâsset, si tamen Ancillari veste vestitas, minus peccare videtur: multo minus si meretriciâ veste feminae, non matris familiâs, vestitae essent: qualis fuerit apud Romanos, non est proditum. Verum cum matronae stolâ et pallâ uterentur, facile est credere, utrâque ancillis interdictum, atque ita tunicâ breviori ad medium crus pertinente, nullâ institâ assutâ, illas usas esse, qualem tunicam meretriciam fuisse docent eruditi: Hôcitamen ancillas ab his distinctas, quod hae togatae insuper, illae tunicatae tantum fuerint. Fabet verstem ancillarem, atram ac sordidam interpretatur, sed talis etiam feminarum ingenuarum viliorum esse potuit, Octav. Ferrarius de Re Vestiaria Parte I. l. 3. c. 23. Dii Deaeque. Ancillarum, Anculi Anculaeque dicti sunt, Vide ibi. De Ancillis plura, supra; De Ancillis comae ornandae praefectis, quoque in voce Psecades. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.